라틴어 문장 검색

Si vis," inquit, " beatus esse, si fide bona vir bonus, sine contemnat te aliquis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 7:3)
Negant enim illum esse beatum, sed tamen negant miserum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 17:5)
Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:1)
nisi beatus est, in summo bono non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:3)
Beatus vero et virtutis exactae tunc se maxime amat, cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert, sed amplexatur multoque audire mavult " tanto melior" quam "tanto felicior."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:3)
si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 7:2)
Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit, non est beatior eo, cuius intra pauciores annos terminata virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 13:4)
Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum beatae vitae hanc persuasionem, unum bonum esse, quod honestum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 1:1)
Non potest ergo quisquam beatus esse, qui huic se opinioni credidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:3)
Non enim beatum est, nisi quod intrepidum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:4)
Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet, quod honestum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 10:1)
Non facit amicorum sapientiorem, non facit stultiorem detractio, ergo nec beatiorem aut miseriorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 25:6)
Non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 26:2)
Ergo aeque beata est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 29:3)
Beatum enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, grande, stabile, tranquillum, quod sine scientia divinorum humanorumque non potest effici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION