라틴어 문장 검색

"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
viderat hanc caeli iamdudum in parte remota Gradivum complexa venus, dumque anxia Thebas commemorat Cadmumque viro caraeque nepotes Harmoniae, pressum tacito sub corde dolorem tempestiva movet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권354)
"quod molita nefas, cui tantum invisa deorum?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권357)
stat tamen, extremumque in sidera versus anhelat, pectoraque invisis obicit fumantia muris, ne caderet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권434)
"at tu, care socer - nec enim omnis culpa malorum me penes, et superi mecum Parcaeque nocentes - , sis lenis cineri, meque haec post proelia raptum alitibus fratrique tegas urnamque reportes - hoc tantum - et natae melius conubia iungas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권85)
"abi, victoribus omen invisum, et Furias averte ac moenia lustra discessu Thebana tuo!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권362)
"rapiet fortasse precantes, si mens nota mihi, nec coniugialia supra funera, sed caris longe mactabit ab umbris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권68)
dumque deos vocat et de funere caro hoc superesse putat, videt ipsum in pulvere paene calcatum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권140)
atque illam contra videt ire Menoetes, cui vacat, et carae gemitus compescit alumnae, cum tamen erectas extremus virginis aures accessit sonus, utque atra sub veste comisque squalentem et crasso foedatam sanguine vultus astrorum radiis et utraque a lampade vidit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권169)
"- cari Polynicis ad ignes, etsi regna vetant - ."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권178)
hic pariter lapsae iunctoque per ipsum amplexu miscent avidae lacrimasque comasque, partitaeque artus redeunt alterna gementes ad vultum et cara vicibus cervice fruuntur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권186)
"non hic amissos, quamquam vagus exsul, honores, non gentile solum, carae non pectora matris, te cupiit unam noctesque diesque locutus Antigonen;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권189)
turbine quo sese caris impleverit audax ignibus Euadne fulmenque in pectore magno quaesierit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권389)
Rarum esse oportet, quod diu carum velis.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 665)
Ructatur proinde ab homine caro pasta de homine.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION