라틴어 문장 검색

oppida vi capta Conpulteria, Telesia, Compsa inde, Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis, Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 252:1)
quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris castra movent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 390:1)
itaque daret operam ut eos qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 403:1)
si bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 428:1)
inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:1)
et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros,omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:2)
Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitur, quinqueremibus Marcellus oppugnabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 434:1)
et post paucos dies Himilco adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum, octo ferme inde milia, castra posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 460:2)
inde tantus terror pavorque omnis occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 517:2)
paulo minus tria milia militum in castris aut capta aut occisa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 519:1)
castris direptis Apolloniatae catapultas, ballistas tormentaque alia quae oppugnandae urbi conparata erant ad tuenda moenia, si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 520:1)
cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 520:2)
Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum locum expugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 531:1)
Bigerra inde urbs - socii et hi Romanorum erant - a Carthaginiensibus oppugnari coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 534:2)
pater filio legatus ad Suessulam in castra venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 566:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION