라틴어 문장 검색

unum, quod ab oratoribus civitates et initio constitutas et saepe conservatas esse dixisti, alterum, quod remoto foro, contione, iudiciis, senatu statuisti oratorem in omni genere sermonis et humanitatis esse perfectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 35:3)
Quam ob rem ista tanta tamque multa profitenda, Crasse, non censeo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 44:2)
Nam si quis hunc statuit esse oratorem, qui tantummodo in iure aut in iudiciis possit aut apud populum aut in senatu copiose loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 48:1)
Iam vero de legibus constituendis, de bello, de pace, de sociis, de vectigalibus, de iure civium generatim in ordines aetatesque discriptorum dicant vel Graeci, si volunt, Lycurgum aut Solonem - quamquam illos quidem censemus in numero eloquentium reponendos - scisse melius quam Hyperidem aut Demosthenem, perfectos iam homines in dicendo et perpolitos, vel nostri decem viros, qui xii tabulas perscripserunt, quos necesse est fuisse prudentis, anteponant in hoc genere et Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 58:1)
Quod si tibi tantum in nobis videtur esse, quibus etiam si ingenium, ut tu putas, non maxime defuit, doctrina certe et otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum defuit, quid censes, si ad alicuius ingenium vel maius illa, quae ego non attigi, accesserint, qualem illum et quantum oratorem futurum?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 79:1)
omnis enim partis illius ipsius prudentiae petendas esse a philosophia docebat neque ea, quae statuerentur in re publica de dis immortalibus, de disciplina iuventutis, de iustitia, de patientia, de temperantia, de modo rerum omnium, ceteraque, sine quibus civitates aut esse aut bene moratae esse non possent, usquam in eorum inveniri libellis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 85:3)
Itaque ego hac eadem opinione adductus scripsi etiam illud quodam in libello, qui me imprudente et invito excidit et pervenit in manus hominum, disertos cognosse me non nullos, eloquentem adhuc neminem, quod eum statuebam disertum, qui posset satis acute atque dilucide apud mediocris homines ex communi quadam opinione hominum dicere, eloquentem vero, qui mirabilius et magnificentius augere posset atque ornare quae vellet, omnisque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent, fontis animo ac memoria contineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 94:1)
Tum Crassus adridens 'quid censes,' inquit 'Cotta, nisi studium et ardorem quendam amoris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 134:1)
' 'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:3)
neque solum primis sententiis, quibus tantum statuebant iudices, damnarent an absolverent, sed etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:5)
tum autem quod amore patriae censes nos nostrorum maiorum inventa nosse debere, non vides veteres leges aut ipsas sua vetustate consenuisse aut novis legibus esse sublatas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 247:1)
Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret in subselliis neque quicquam amplius adferret, quam quod causarum necessitas postularet, sed maius quiddam videbam, cum censebam oratorem, praesertim in nostra re publica, nullius ornamenti expertem esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 264:1)
Antonius autem probabiliorem hoc populo orationem fore censebat suam, si omnino didicisse numquam putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 4:2)
Hoc loco ne qua sit admiratio, si tot tantarumque rerum nulla a me praecepta ponentur, sic statuo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 69:1)
ut in pictura, qui hominum speciem pingere perdidicerit, posse eum cuiusvis vel formae vel aetatis, etiam si non didicerit, pingere neque esse periculum, qui leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis quadrupedibus facere non possit - neque est omnino ars ulla, in qua omnia, quae illa arte effici possint, a doctore tradantur, sed qui primarum et certarum rerum genera ipsa didicerunt, reliqua [non incommode] per se adsequentur - similiter arbitror in hac sive ratione sive exercitatione dicendi, qui illam vim adeptus sit, ut eorum mentis, qui aut de re publica aut de ipsius rebus aut de eis, contra quos aut pro quibus dicat, cum aliqua statuendi potestate audiant, ad suum arbitrium movere possit, illum de toto illo genere reliquarum orationum non plus quaesiturum esse, quid dicat, quam Polyclitum illum, cum Herculem fingebat, quem ad modum pellem aut hydram fingeret, etiam si haec numquam separatim facere didicisset.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 69:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION