라틴어 문장 검색

praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 73:3)
postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 82:1)
et Histri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 220:1)
prodigia multa foeda et Romae eo anno visa et nuntiata peregre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 226:1)
et pontifices hastas motas nuntiavere, et Lanuvini simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 227:2)
haec qui nuntiarent litterasque ad senatum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus Romam missi, simulque peterent ut L. Aemilio confecta provincia decedere et deducere secum milites liceret atque dimittere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 335:1)
is quia successurus Q. Fulvio erat, ne vetere exercitu provincia spoliaretur, quaero inquit de te, L. Minuci, cum confectam provinciam nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea provincia obtineri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 417:1)
hoc ubi Placentiam - nam eo forte erat profectus - Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 494:1)
haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 536:1)
inde praegressi qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 652:1)
eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum esse litteris T. Aebuti praetoris cognitum est, quas filius eius ad senatum attulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 62:1)
eadem et Sardorum legati nuntiabant orantes, ut urbibus saltem - iam enim agros deploratos esse - opem senatus ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 64:1)
priusquam consules provincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 98:1)
inter haec quae nuntiabantur, lupus etiam Romae interdiu agitatus, cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 100:1)
prodigia eo anno nuntiata:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION