라틴어 문장 검색

quod cum ita sit, certe nec secerni nec dividi nec discerpi nec distrahi potest, ne interire igitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:2)
nolim inquit mea bona, Gracche, tibi viritim dividere libeat, sed, si facias, partem petam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:7)
Quoniam, quae Graeci πάθη vocant, nobis perturbationes appellari magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:5)
itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem moveat, sed lubido ipsa tollenda est, ut, sive, quod honestum est, id sit summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:2)
at diffidat necesse est, qui bona dividit tripertito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:3)
qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natus - etsi id quidem alius alio modo tradidit - abundaretque et aequalium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, haberet etiam more Graeciae quosdam adulescentis amore coniunctos, credebat eorum nemini, sed is quos ex familiis locupletium servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat, et quibusdam convenis et feris barbaris corporis custodiam committebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 58:1)
haec tractanti animo et noctes et dies cogitanti existit illa deo Delphis praecepta cognitio, ut ipsa se mens agnoscat coniunctamque cum divina mente se sentiat, ex quo insatiabili gaudio compleatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 70:1)
Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera diviserit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 92:6)
Nam gyrantium partes omnes conantur recedere de axe motus, et progredientium impetus oritur ex conjuncto impetu partium singularum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:2)
Corpus viribus conjunctis diagonalem parallelogrammi eodem tempore describere, quo latera separatis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 12:1)
moventur uniformiter in lineis rectis, commune centrum gravitatis duorum quorumvis, vel quiescit vel progreditur uniformiter in linea recta, propterea quod linea horum corporum centra in rectis uniformiter progredientia jungens, dividitur ab hoc centro communi in ratione data:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 27:3)
similiter & commune centrum horum duorum & tertii cujusvis vel quiescit vel progreditur uniformiter in linea recta, propterea quod ab eo dividitur distantia centri communis corporum duorum & centri corporis tertii in data ratione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 27:4)
Eodem modo & commune centrum horum trium & quarti cujusvis vel quiescit vel progreditur uniformiter in linea recta, propterea quod ab eo dividitur distantia inter centrum commune trium & centrum quarti in data ratione, & sic in infinitum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 27:5)
distantia autem horum duorum centrorum dividitur, a communi corporum omnium centro, in partes summis totalibus corporum, quorum sunt centra, reciproce proportionales, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 28:7)
dividantur, & partes illae, ubi numerus earum augetur & magnitudo diminuitur in infinitum, datam obtineant rationem ad invicem, prima ad primam, secunda ad secundam caeteraeq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION