라틴어 문장 검색

primi a Chaeronia legati deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, affirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset concilio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 458:1)
quos legati, nullo in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 458:2)
comitiis praetoris et Boeotarcharum victa pars iniuriam persequens coacta multitudine decretum Thebis fecit ne Boeotarchae urbibus reciperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 459:2)
inde - recepti enim sine cunctatione erant - Thebas iam mutatis animis revocati decretum faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 460:1)
novus deinde praetor - Ismenias is erat, vir nobilis ac potens - capitalis poenae absentes eos decreto damnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 461:1)
Chalcidem ut ventum est, aliarum civitatium principes, id quod maxime gratum erat Romanis, suo quique proprio decreto regiam societatem aspernati Romanis se adiungebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 464:1)
et turba Coronaeorum Haliartiorumque convenerat ad defendendum decretum regiae societatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 467:1)
ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiae societatis decreto suo damnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 469:1)
cui legationi responsum ab rege est, praesidium se propter indutias cum Romanis factas mittere non posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 491:1)
et regulo Gallorum absenti et his populis responsum est senatum ea quae facta querantur, neque scisse futura, neque, si sint facta, probare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 53:5)
Cretensium legatis commemorantibus se quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum suorum quam apud Romanos militare, responsum est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 76:1)
si Cretenses bene ac naviter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 78:1)
cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum legatio ipso introitu movit, quod Micythion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 80:1)
in Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 139:1)
responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 227:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION