라틴어 문장 검색

Tunc autem est consummata infelicitas, ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent, et desinit esse remedio locus, ubi quae fuerant vitia, mores sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 6:5)
lectio certa prodest, varia delectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 1:2)
Sic ista sine noxa decipiunt, quomodo praestigiatorum acetabula et calculi, in quibus me fallacia ipsa delectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 8:2)
Non tantum delectatus, sed gavisus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 2:1)
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
Dic, quid natura necessarium fecerit, quid supervacuum, quam faciles leges posuerit, quam iucunda sit vita, quam expedita illas sequentibus, quam acerba et inplicita eorum, qui opinioni plus quam naturae crediderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 9:1)
si quando fatuo delectari volo, non est mihi longe quaerendus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 2:3)
Protinus enim delectat, dum sanat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 9:4)
Tam ridicule facio, si hoc fine quasi bona valitudine delector, quam ille, quisquis vicisse se putat, cum vadimonium distulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 3:2)
Iucundum est secum esse quam diutissime, cum quis se dignum, quo frueretur, effecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 32:2)
Sed ut ad propositum revertar, audi, quid me in epistula tua delectaverit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 4:3)
Id agamus, ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 4:1)
"Quid te," inquis, "delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum affectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 15:2)
Quemadmodum artifices alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:1)
" Quid te," inquit, " delectat alienum negotium agere?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION