라틴어 문장 검색

ut hominum mores sermonesque describat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:1)
non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et quo possit insistere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:1)
quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 139:2)
Idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed omnia cursim et properantes transmittunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:5)
Ista, quam tu describis, negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid consecutura sit spectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 10:3)
Haec cum descripsisses quo soles ore, semper quidem magnus, numquam tamen acrior quam ubi veritati commodas verba, dixisti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 21:1)
Quid tibi do, ne Aetnam describas in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 5:1)
Descriptus est carcer infernus et perpetua nocte oppressa regio, in qua Ingens ianitor Orci Ossa super recubans antro semesa cruento, Aeternum latrans exsangues terreat umbras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:6)
Describe captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quicquid aliud adtuleris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 27:1)
Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:1)
Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:2)
Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum, quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 21:1)
Praecipiet aliquis, ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem complectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 55:2)
" Qui describit, ait:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 66:4)
Dum aliud agit, vergilius noster descripsit virum fortem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION