라틴어 문장 검색

Piso in aedem Vestae pervasit, exceptusque misericordia publici servi et contubernio eius abditus non religione nec caerimo- niis sed latebra inminens exitium differebat, cum advenere missu Othonis nominatim in caedem eius ardentis Sulpicius Florus e Britannicis cohortibus, nuper a Galba civitate donatus, et Statius Murcus speculator, a quibus protractus Piso in foribus templi trucidatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 43장3)
omisisset offensas an distulisset brevitate imperii in incerto fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장4)
dilatae voluptates, dissimulata luxuria et cuncta ad decorem imperii composita, eoque plus formidinis adferebant falsae virtutes et vitia reditura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장2)
igitur arma in occasionem distulere, Vespasianus Mucianusque nuper, ceteri olim mixtis consiliis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장5)
et valuere primo dilataque in paucos dies cognitio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장8)
praemisit in urbem edictum quo vocabulum Augusti differret, Caesaris non reciperet, cum de potestate nihil detraheret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장9)
igitur duobus militibus, altero legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장7)
et Valerium Marinum destinatum a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et iniuriam segniter laturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장5)
sic sibi cum Caecina convenisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장5)
Poetovionem in hiberna tertiae decimae legionis convenerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장2)
militibus cupidinem pugnandi convenire, duces providendo, consultando, cunctatione saepius quam temeritate prodesse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장2)
Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem, palam iussa atrocem invidiam ferret, placuit veneno grassari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장1)
distulerant tamquam maiora meritum quam quae statim exolverentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장3)
At Vitellius fractis apud Cremonam rebus nuntios cladis occultans stulta dissimulatione remedia potius malorum quam mala differebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장1)
id Sabino convenire ut imperium fratri reservaret, id Vespasiano ut ceteri post Sabinum haberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION