라틴어 문장 검색

Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum, tum Bitian ardentem oculis animisque frementem non iaculo, neque enim iaculo vitam ille dedisset, sed magnum stridens contorta phalarica venit, fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga nec duplici squama lorica fidelis et auro sustinuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:6)
manet sub Iove frigido venator tenerae coniugis inmemor, seu visa est catulis cerva fidelibus seu rupit teretes Marsus aper plagas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 19)
crede non illam tibi de scelesta plebe dilectam neque sic fidelem, sic lucro aversam potuisse nasci matre pudenda.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 45)
est et fideli tuta silentio merces:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 27)
sic desideriis icta fidelibus quaerit patria Caesarem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 56)
segnius inritant animos demissa per aurem quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:11)
Flore, bono claraque fidelis amice Neroni, si quis forte velit puerum tibi vendere natum Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 21)
hunc medicus multum celer atque fidelis excitat hoc pacto:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:14)
unde mihi tam fortem tamque fidelem?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:40)
sunt enim quidam homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile possunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 16:1)
prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere, quod eius consequi possis, si abs te non sit rogatum et valde ac diligenter rogatum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 14:2)
usus deinde Horatii consilio, qui in arte poëtica suadet, ne praecipitetur editio nonumque prematur in annum, dabam iis otium, ut, refrigerato inventionis amore, diligentius repetitos tanquam lector perpenderem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 3:1)
post impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis iuvenibus impenderam, cum a me quidam familiariter postularent, ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa, quae ad hoc opus pertinerent, diligentissime scripta posteris reliquisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 2:1)
igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat, ita diligentior a principiis fiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 30:1)
sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION