라틴어 문장 검색

Haereticus, inquit, est, ut mea fert opinio, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae causa falsas ac novas opiniones vel gignit, vel sequitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:48)
nam omnis opinio ratio est, et quidem bona ratio si vera, mala autem si falsa est opinio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 72:1)
Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장7)
at scientia quaedam et opinio gravis non temere adsentientis 401 15 in definitionibus aegrotationum et offensionum 373 15374 1 ter opinatio, bis opinio legitur (St.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.166)
Quidquid horum quislibet constituat, miror qua me fronte aliquis arguat, si caeterorum de his scribentium providentiam laudet, nisi forte in hoc nostrum jam penitus superfluere tractatum dicat, quod et illorum documenta sufficiant, et nullae jam ulterius quibus resistendum sit pullulent haereses, vel nullae de nostra fide supersint dubitationes, quae aliquibus rationibus vel ad documentum vel ad defensionem ejus egere videantur, atque utinam ita sit. At vero ut innumeram multitudinem infidelium, quae extra Ecclesiam est, tam Judaeorum scilicet quam ethnicorum, praeteream, quis ita omnes haereses repressas profiteri audeat, ut jam nulla apud nos fidei sint schismata, nullae ulterius futurae sint dissensiones?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:8)
Ut porro firmissimum hoc adferri videtur cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit inmanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio (multi de diis prava sentiunt - id enim vitioso more effici solet - , omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nec vero id conlocutio hominum aut consessus efficit, non institutis opinio est confirmata, non legibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:1)
quarum altera, voluptas gestiens, id est praeter modum elata laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni, altera, cupiditas, quae recte vel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans, - ergo haec duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et aegritudo, malorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 24:4)
Itaque ego hac eadem opinione adductus scripsi etiam illud quodam in libello, qui me imprudente et invito excidit et pervenit in manus hominum, disertos cognosse me non nullos, eloquentem adhuc neminem, quod eum statuebam disertum, qui posset satis acute atque dilucide apud mediocris homines ex communi quadam opinione hominum dicere, eloquentem vero, qui mirabilius et magnificentius augere posset atque ornare quae vellet, omnisque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent, fontis animo ac memoria contineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION