라틴어 문장 검색

Ne praeceptorem quidem habeo cur venerer, si me in grege discipulorum habuit, si non putavit dignum propria et peculiari cura, si numquam in me derexit animum, et, cum in medium effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi.
(세네카, 행복론, Liber VI 77:1)
Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia debere secure et occasiones reddendorum observare, non manu facere.
(세네카, 행복론, Liber VI 202:1)
Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, vir meo iudicio magnus, etiam si maximis comparetur, solet plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae teneas, sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum.
(세네카, 행복론, Liber VII 4:1)
Si animus fortuita contempsit, si se supra metus sustulit nec avida spe infinita complectitur, sed didicit a se petere divitias ;
(세네카, 행복론, Liber VII 8:1)
Interroga de istis, quorum nomina ediscuntur, his illos dinosci videbis notis:
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 10:10)
Quid illi, qui in componendis, audiendis, discendis canticis operati sunt, dum vocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit, in flexus modulationis inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 67:1)
Ecce Romanos quoque invasit inane studium supervacua discendi.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 76:1)
Satius erat ista in oblivionem ire, ne quis postea potens disceret in- videretque rei minime humanae.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 80:1)
imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 99:3)
Aliquando sua praesidia in ipsos consurrexerunt perfidiamque et impietatem et feritatem et, quidquid ab illis didicerant, in ipsos exercuerunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 147:3)
Ea igitur pro te et ad te suscepta suscipe atque recordare, quae dudum didiceris ex te et per te.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:5)
perdidisti enim tot mala, si nondum misera esse didicisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 14:2)
Discat ab illo clementiam fiatque mitissimo omnium principum mitis !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 99:3)
disces docebisque artes, alias quae vitam instruant, alias quae ornent, alias quae regant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 106:4)
Nam si dicis illum aequo animo laturum, nullum habet privilegium, contigit illi res vulgaris et quae discitur ipsa iniuriarum assiduitate, patientia ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION