라틴어 문장 검색

Pulcrum eminere est inter illustres viros, consulere patriae, parcere afflictis, fera caede abstinere tempus atque irae dare, orbi quietem, saeculo pacem suo.
(세네카, 옥타비아 7:37)
Brutus in caedem ducis, a quo salutem tulerat, armavit manus:
(세네카, 옥타비아 8:3)
nec finis hic cruoris aut caedis stetit:
(세네카, 옥타비아 8:9)
manet inter umbras impiae caedis mihi semper memoria, manibus nostris gravis adhuc inultis:
(세네카, 옥타비아 9:34)
O lenta nimium militis nostri manus et ira patiens post nefas tantum mea, quod non cruor civilis accensas faces extinguit in nos, caede nec populi madet funerea Roma quae viros tales tulit.
(세네카, 옥타비아 12:19)
Populi furorem caede paucorum, diu qui restiterunt temere, compressum affero.
(세네카, 옥타비아 13:1)
Caedem sororis poscit et dirum caput.
(세네카, 옥타비아 13:14)
sin caede mea cumulare parat luctus nostros, invidet etiam cur in patria mihi saeva mori?
(세네카, 옥타비아 14:2)
fugerent luctus ablata meos penna volucri procul et coetus hominum tristes caedemque feram.
(세네카, 옥타비아 14:11)
hospitis illic caede Utatur numen superum, civis gaudet Roma cruore.
(세네카, 옥타비아 14:33)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
Caedem expiari regiam exilio deus, et interemptum Laium ulcisci iubet:
(세네카, 오이디푸스 3:12)
mitia Cadmeis remeabunt sidera Thebis, si profugus Dircen Ismenida liqueris hospes regis caede nocens, Phoebo iam notus et infans.
(세네카, 오이디푸스 3:21)
nec tibi longa manent sceleratae gaudia caedis:
(세네카, 오이디푸스 3:22)
ipse evocandus noctis aeternae plagis, emissus Erebo ut caedis auctorem indicet.
(세네카, 오이디푸스 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION