라틴어 문장 검색

multi tamen volunt in numero plurali nomen utrumque declinari, ut dicamus 'hi patres familiae, horum patrum familiarum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 80111)
nam memor originis tuae nobilium sibi persuasit universitas, quamdiu nos Sabini familia rexerit, Sabmiani familiam non timendam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eutropio suo Salutem. 3:4)
qui quia iam designati provincias sortiti erant, praetores sortiri iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 543:2)
' Penus est, ' inquit, ' quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias aut liberum patrisfamilias aut familiae eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:2)
consulibus sortitis provincias extemplo et praetores sortiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 17:1)
his temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare, ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 5장 1:1)
si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 1:1)
Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno vi deiecisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 1:2)
et planget terra, singulae familiae seorsum: familia domus David seorsum et mulieres eorum seorsum; familia domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum;
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장12)
sortiti diviserunt inter se laboris officium, ut sortiti remos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4451)
32. A pace aulae et familiae regiae, rursus cura regis descendit ad pacem familiarum privatarum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 32:1)
familia domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum; familia Semei seorsum et mulieres eorum seorsum;
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장13)
nemo enim potest hoc iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam familiam vi armatis hominibus damnum dedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 1:2)
ergo, id quia poterat fieri et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset, verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 11장 1:3)
Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut familiae Claudiae vel Aemiliae seu Iuliae sive Corneliae, et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebritatis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION