라틴어 문장 검색

ex quo intellegitur, ut fatum sit non id, quod superstitiose, sed id, quod physice dicitur, causa aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 181:1)
"Praeterea cum fato omnia fiant, id quod alio loco ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui colligationem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum profecto fallat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 183:1)
atque haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta, cur sit divinatio, ducuntur a fato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 184:5)
quibus, ut est in animo, de Fato si adiunxerimus, erit abunde satis factum toti huic quaestioni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 4:3)
quamquam dicebas omnia, quae fierent futurave essent, fato contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 26:5)
anile sane et plenum superstitionis fati nomen ipsum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 26:6)
sed tamen apud Stoicos de isto fato multa dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 26:7)
"Si omnia fato, quid mihi divinatio prodest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 28:1)
' At id neque, si fatum fuerat, effugisset nec, si non fuerat, in eum casum incidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 28:6)
si enim fatum fuit classes populi Romani bello Punico primo, alteram naufragio, alteram a Poenis depressam, interire, etiamsi tripudium solistimum pulli fecissent L. Iunio et P. Claudio consulibus, classes tamen interissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 28:9)
sin, cum auspiciis obtemperatum esset, interiturae classes non fuerunt, non interierunt fato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 28:10)
vultis autem omnia fato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 28:11)
"Quodsi fatum fuit bello Punico secundo exercitum populi Romani ad lacum Trasimenum interire, num id vitari potuit, si Flaminius consul eis signis eisque auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, paruisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 29:1)
mutari enim fata non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 29:4)
quae, si fato omnia fiunt, nihil nos admonere potest, ut cautiores simus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 29:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION