라틴어 문장 검색

macte, o iuvenis, qui tanta merenti lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu tot dominis clamata domus, procul atra recedat Invidia atque alio liventia pectora flectat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten6)
quisnam impacata consanguinitate ligavit Fortunam Invidiamque deus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam50)
maior et his forsan superos et Tartara pulsem invidia:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum25)
nonne horridus inde invidia superos iniustaque Tartara pulsem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum45)
Atque ea Cadmeo praeceps ubi culmine primum constitit adsuetaque infecit nube penates, protinus adtoniti fratrum sub pectore motus, gentilesque animos subiit furor aegraque laetis invidia atque parens odii metus, inde regendi saevus amor, ruptaeque vices iurisque secundi ambitus impatiens, et summo dulcius unum stare loco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권38)
"me Tantaleis consistere terris, quae tandem invidia est?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권98)
it tamen et medica firmat vestigia virga, tum steriles luci possessaque manibus arva et ferrugineum nemus adstupet, ipsaque Tellus miratur patuisse retro, nec livida tabes invidiae functis quamquam et iam lumine cassis defuit, unus ibi ante alios, cui laeva voluntas semper et ad superos - hinc et gravis exitus aevi - insultare malis rebusque aegrescere laetis,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권7)
viderat hoc coniunx perituri vatis et aras ante omnis epulasque trucem secreta coquebat invidiam, saevis detur si quando potiri cultibus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권109)
"talis erat vulgi status, et sic urbe relicta primaevique senesque et longo examine matres invidiam planxere deis miseroque tumultu bina per ingentes stipabant funera portas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권71)
sensere Pelasgi invidiam et lacrimis excusant crimen obortis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권12)
At tibi promissos iamdudum Phoebus honores, Amphiarae, cupit, tandem ratus apta favori tempora pulverei venit in spatia horrida circi, cum iam in fine viae, et summum victoria nutat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권192)
"non has ego pulvere crasso atque cruore genas, meruit quibus iste favorem semivir, infodiam mittamque informe sepulcro corpus et Ocbalio donem lugere magistro?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권323)
Invidiam risit pater, et iam poplite flexum sternentemque manus tranquillus ad osenla tollit inque vicem placida orsa refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권95)
iamque adverso venere favore comminus, et placido prior haec Tirynthius ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권212)
"et nunc illa meas ingentem plangit ad aras invidiam surdasque fores et limina lassat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권316)

SEARCH

MENU NAVIGATION