라틴어 문장 검색

P. Scipionem, M. fili, eum, qui primus Africanus appellatus est, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis, numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nec minus solum, quam cum solus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:1)
Cum autem aliquid actum est, in quo media officia compareant, id cumulate videtur esse perfectum, propterea quod volgus quid absit a perfecto, non fere intellegit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 18:1)
Haec fere contra Regulum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 133:5)
Quibus obsoletis floret Epicurus, eiusdem fere adiutor auctorque sententiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:4)
haec vitaverunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:1)
quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장 1:1)
Quo tamen in genere ita multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo fere studuisse ei scientiae vehementius videatur, quin quod voluerit consecutus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 10:2)
Quod hoc etiam mirabilius debet videri, quia ceterarum artium studia fere reconditis atque abditis e fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in medio posita communi quodam in usu atque in hominum ore et sermone versatur, ut in ceteris id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitorum intellegentia sensuque disiunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 12:1)
Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 14:1)
sed, cum cotidie mecum haberem homines doctissimos, eos fere ipsos, qui abs te modo sunt nominati, cum hoc nescio quo modo apud eos increbruisset, me in causis maioribus sicuti te solere versari, pro se quisque ut poterat de officio et de ratione oratoris disputabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 82:2)
adest enim fere nemo, quin acutius atque acrius vitia in dicente quam recta videat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 116:2)
In his enim fere rebus omnis istorum artificum doctrina versatur, quam ego si nihil dicam adiuvare, mentiar;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 145:3)
Omnia fere, quae sunt conclusa nunc artibus, dispersa et dissipata quondam fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 187:3)
Equidem mihi hoc subsidium iam inde ab adulescentia comparavi, non solum ad causarum usum forensem, sed etiam ad decus atque ornamentum senectutis, ut, cum me vires, quod fere iam tempus adventat, deficere coepissent, ista ab solitudine domum meam vindicarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 199:2)
Etenim ceterae fere artes se ipsae per se tuentur singulae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION