라틴어 문장 검색

Idem plerisque animus est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 123:1)
plerique enim ut virtutem eam laudant et bonum hominem vocant misericordem.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 17:2)
Prima tantum pars saxa rupesque habet et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa, quae in unum congesserat error oculorum, paulatim adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex intervallo apparebant redit lene fastigium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 3:5)
Sic in certaminibus sacris plerique vicerunt caedentium manus obstinata patientia fatigando.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 51:1)
Quoniam priorem partem percucurrimus, ad alteram transeamus, qua quibusdam propriis, plerisque vero communibus contumeliam refutabimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 53:1)
quaerimus enim ira utrum iudicio an impetu incipiat, id est utrum sua sponte moveatur an quemadmodum pleraque, quae intra nos non insciis nobis oriuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 2:5)
Multae nos iniuriae transeant, ex quibus plerasque non accipit qui nescit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 67:2)
pleraque in lusum meumque vertantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 68:1)
Plerosque itaque modo singuli mactaverunt, modo universi, eum illos conferre in unum iras publicus dolor coegisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 101:4)
Atqui plerique sic iram quasi insigne regium exercuerunt, sicut Dareus, qui primus post ablatum Mago imperium Persas et magnam partem orientis obtinuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:1)
Quid, quod pleraque eorum, propter quae irascimur, offendunt nos magis quam laedunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 172:1)
" Vide ne magnitudo animi tui creditumque apud plerosque robur cadat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 226:3)
Vix tibi esset facultas dilectus felicioris, si inter Platonas et Xenophontas et illum Socratici fetus proventum bonos quaereres, aut si tibi potestas Catonianae fieret aetatis, quae plerosque dignos tulit, qui Catonis saeculo nascerentur, sicut multos peiores quam umquam alias maximorumque molitores scelerum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 69:1)
Non fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria, immo ne studiosa quidem, quoniam non in studium sed in spectaculum comparaverant, sicut plerisque ignaris etiam puerilium litterarum libri non studiorum instrumenta sed cenationum ornamenta sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 86:2)
his plerique similem vitam agunt, quorum non immerito quis inquietam inertiam dixerit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 112:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION