라틴어 문장 검색

Perventum deinde est ad oppidum Sudracarum, in quod plerique confugerant, haud maiore fiducia moenium quam armorum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 30:1)
Et, ne circumiri posset, fortuna providerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 3:2)
"Eloqui timeo invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:13)
"Verum ego, qui non annos meos, sed victorias numero, si munera fortunae bene conputo, diu vixi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:9)
tum certe primum expertus suorum animos, adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo periculo Macedones ominati esse videantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 28:2)
Sed fortuna, quae rebus famam pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum vertit in gloriam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 35:1)
Et praesens aetas et posteritas deinde mirata est per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 35:2)
Is igitur cum fiduciam, quam in singulari regis gratia habere poterat, magnitudine flagitiorum consumpsisset, quinque milia talentorum ex gaza regia abstulit conductaque sex milium mercennariorum manu in Europam evasit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:7)
"Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis obliti status eius, quem beneficio exuistis meo, digni, hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius est vobis adversam quam secundam regere fortunam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:10)
Sive nominis, quod gentes, quae sub regibus vivunt, reges inter deos colunt, sive propria ipsius veneratio sive fiducia tanta vi exercentis imperium conterruit eos:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 3:1)
Nec maestorum solum, sed etiam indignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus humanis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 11:1)
Et, hercule, iuste aestimantibus regem liquet, bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 29:1)
Illa fortunae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 37:1)
Fatendum est tamen, cum pluri- mum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium i(?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 39:1)
itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges аc regna diffudit, clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION