라틴어 문장 검색

nec iuvat in lucem nimio marcescere vino, nec tenet incertas alea blanda manus, cum dedimus somno quas corpus postulat horas, quo ponam vigilans tempora longa modo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 525)
os hebes est positaeque movent fastidia mensae, et queror, invisi cum venit hora cibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 103)
seria multa mihi tecum conlata recordor, nec data iucundis tempora pauca iocis, saepe citae longis visae sermonibus horae, saepe fuit brevior quam mea verba dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 45)
seu rate caeruleas picta sulcavimus undas, esseda nos agili sive tulere rota, saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi, pluraque, si numeres, verba fuere gradu, saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum tarda per aestivos defuit hora dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1017)
interdum lacrimae pondera vocis habent, lux etiam coeptis facito bona talibus adsit horaque conveniens auspiciumque favens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 178)
mitescet Caesaris ira, et veniet votis mollior hora tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 328)
quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas lecta satis multas, pauca fuisse queror.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 55)
tum mihi difficile est, quam sit bene, dicere, quamque candida iudiciis illa sit hora meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 517)
ludit in humanis divina potentia rebus, et certam praesens vix habet hora fidem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 327)
hunc fructum praesens attulit hora mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1024)
"praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권62)
augur erat (nomen longis intercidit annis, nuper ab Etrusca venerat exul humo), ille caprum mactat, iussae sua terga puellae pellibus exsectis percutienda dabant, luna resumebat decimo nova cornua motu, virque pater subito nuptaque mater erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권288)
annus erat, decimum cum luna receperat orbem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권68)
"nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi, nunc avis in ramo tecta laremque parat:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권121)
"roscida cum primum foliis excussa pruina est, et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae inque leves calathos munera nostra legunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권118)

SEARCH

MENU NAVIGATION