라틴어 문장 검색

Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro insidias prodet manifestabitque latentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 10:5)
Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem esse nec indomitae deberi praemia dextrae, ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:5)
Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis et veterum terras infames caede virorum vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 37:1)
quae me data pensa trahentem matribus ostendens Ithacis haec Hectoris illa est clara parens, haec est dicet Priameia coniunx!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:13)
Nec leviora datis Troiani dona remittunt dantque sacerdoti custodem turis acerram, dant pateram claramque auro gemmisque coronam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 63:1)
Non tantum cervo claris latratibus acto, verum etiam ventis volucrique fugacior aura!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:3)
Clarus subit Alba Latinum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 73:4)
destinat imperio clarum praenuntia veri fama Numam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 3:2)
Nec color est idem caelo, cum lassa quiete cuncta iacent media, cumque albo Lucifer exit clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 19:2)
Clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae, nec non et Cecropis nec non Amphionis arces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:4)
Demisere oculos omnes gemitumque dedere atque illud meritis clarum (quis credere possit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 50:2)
non ego divitias avidus sine fine parandi latum mutandis mercibus aequor aro, nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiae, non loca visa prius, non ut Alexandri claram delatus ad urbem delicias videam, Nile iocose, tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 241)
sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo clara nec ullius nobilitate minor, et neque divitiis nec paupertate notanda, unde sit in neutrum conspiciendus eques.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 153)
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis dulcia convictus membra fuere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1023)
sic altera degravet ulmum vitis et incluso plena sit uva inero, sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus adsit, et attonito non taceare sono, ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi, impia nec poena Pentheos umbra vacet, sic micet aeternum vicinaque sidera vincat coniugis in caelo clara corona tuae . huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros, unum de numero me memor esse tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION