라틴어 문장 검색

Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis, libera fama tamen nullisque obnoxia iussis invitum praefert unaque in parte repugnat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 75:1)
Ergo hoc sit primum in praeceptis meis, ut demonstremus, quem imitetur [atque ita, ut, quae maxime excellent in eo, quem imitabitur, ea diligentissime persequatur];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 90:1)
Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:1)
praeferat illa veretur ac si diceret, ideo timet ab illa discedere, quia scit me praeferri, si ipse discesserit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 42)
ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, cum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 4:1)
Qua re Cotta noster, cuius tu illa lata, Sulpici, non numquam imitaris, ut Iota litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi oratores antiquos, sed messores videtur imitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 46:1)
imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis aliorum exemplo peccate potius quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 235:1)
tum accedat exercitatio, qua illum, quem delegerit, imitando effingat atque exprimat, non ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene vitiosa, consectantur imitando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 90:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION