라틴어 문장 검색

siqua repugnarat nimium comitemque negabat, sublatam cupido vir tulit ipse sinu, atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:81)
pallia si terra nimium demissa iacebunt, collige, et inmunda sedulus effer humo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:98)
[inde procurator nimium quoque multa procurat, et sibi mandatis plura videnda putat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:412)
fac titubet blaeso subdola lingua sono, ut, quicquid facias dicasve protervius aequo, credatur nimium causa fuisse merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:422)
nimia est iuveni propriae fiducia formae, expectat siquis, dum prior illa roget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:519)
quae nimium gracilis, pleno velamina filo sumat, et ex umeris laxus amictus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 54:2)
causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 125:5)
incitat et ficti tristis custodia servi, et nimium duri cura molesta viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 126:2)
nec iuvat in lucem nimio marcescere vino, nec tenet incertas alea blanda manus, cum dedimus somno quas corpus postulat horas, quo ponam vigilans tempora longa modo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 525)
nimium est, quod, amice, petis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 834)
nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum saepe supervacuos cogit habere metus, da veniam, quaeso, nimioque ignosce timori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 73)
vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis, utque meas aquilas, ut mea signa sequar, aut ego me fallo nimiaque cupidine ludor, aut spes exilii commodioris adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 831)
me quoque amicorum nimio terrore metuque, non odio, quidam destituere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 28)
Musa mea est index nimium quoque vera malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 926)
et prius hic nimium nobis conterminus Hister in caput Euxino de mare vertet iter, utque Thyesteae redeant si tempora mensae, Solis ad Eoas currus agetur aquas, quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum, arguat ingratum non meminisse sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 623)

SEARCH

MENU NAVIGATION