라틴어 문장 검색

quicquid admissum est adhuc, pietas vocetur, hoc agam et faxo sciant quam levia fuerint quamque vulgaris notae quae commodavi scelera, prolusit dolor per ista noster:
(세네카, 메데아 14:8)
quod scelus miseri luent?
(세네카, 메데아 14:24)
Quicumque regum cladibus fidus doles, concurre, ut ipsam sceleris auctorem horridi capiamus, huc, huc fortis, armiferi cohors conferte tela, vertite ex imo domum.
(세네카, 메데아 15:1)
vade, perfectum est scelus, vindicta nondum:
(세네카, 메데아 15:4)
quicquid sine isto fecimus sceleris perit.
(세네카, 메데아 15:12)
Perfruere lento scelere, ne propera, dolor:
(세네카, 메데아 15:27)
en qui Britannis primus imposuit iugum, ignota tantis classibus texit freta interque gentes barbaras tutus fuit et saeva maria, coniugis scelere occidit;
(세네카, 옥타비아 1:10)
heu quam nefandum prospicit noster timor scelus, quod utinam numen avertat deum.
(세네카, 옥타비아 1:16)
tibi maerenti caesum licuit flere parentem, scelus ulcisci vindice fratre, tua quem pietas hosti rapuit texitque fides:
(세네카, 옥타비아 1:18)
odit genitos sanguine claro, spernit superos hominesque simul, nec fortunam capit ipse suam quam dedit illi per scelus ingens infanda parens, licet ingratum dirae pudeat munere matris hoc imperium cepisse, licet tantum munus morte rependat, feret hunc titulum post fata tamen femina longo semper in aevo.
(세네카, 옥타비아 2:10)
no timere nutus cuius obsequium meus haud ferre posset fata post fratris dolor scelere interempti, cuius imperium tenet et sorte gaudet auctor infandae necis.
(세네카, 옥타비아 2:15)
intravit hostis, ei mihi, captam domum, dolis novercae principis factus gener idemque natus, iuvenis infandi ingeni, scelerum capacis, dira cui genetrix facem accendit et te iunxit invitam metu.
(세네카, 옥타비아 3:8)
quis tot referre facinorum formas potest et spes nefandas feminae et blandos dolos regnum petentis per gradus scelerum omnium?
(세네카, 옥타비아 3:10)
miscuit coniunx viro venena saeva, cecidit atque eadem sui mox scelere nati;
(세네카, 옥타비아 3:12)
Vt fratrem ademptum scelere restituat mihi?
(세네카, 옥타비아 3:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION