라틴어 문장 검색

illo vero plurimum erroris, quod ea, quae poetis, qui et omnia ad voluptatem referunt et plurima vertere etiam ipsa metri necessitate coguntur, permissa sunt, convenire quidam etiam prosae putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 236:2)
liberior poetis quam oratoribus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 238:4)
at id, quod contra est, raro audeat quis, nisi poeta:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 244:1)
illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id, quod efficit, ex eo, quod efficitur, ostendimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 246:1)
antonomasia, quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, tydides, Pelides:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 247:6)
nam poetae solent abusive etiam his rebus, quibus nomina sua sunt, vicinis potius uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 254:4)
eo poetae et frequentius et liberius utuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 259:3)
allegoria, quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 263:1)
quo tamen et poetae utuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 271:5)
aenigmata sunt tamen, nam et cetera si quis interpretetur, intelligas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 272:2)
interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 279:1)
poetae quidem etiam verborum divisione faciunt transgressionem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 285:1)
prioris etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 198:1)
invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 211:1)
quo fit ut iisdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talem exarasse:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 347:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION