라틴어 문장 검색

circumventum solum inopem invidia gratiae externae, quae obest potius quam prodest, onerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 141:1)
si illa, separata hac, vana accusatio erat invidiamque tuam adversus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tempus differri, ut per se quaereretur utrum ego tibi an tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 145:1)
quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod invidia urit, reverteris?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 179:1)
si innocens sum, ne invidia conflagrem, cum crimine non possim, deprecor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 187:3)
nec pro quibus meritis pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat an, quod ipse vereatur dicere, invidia adversus Romanos favorem illi conciliet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 122:2)
aucta etiam invidia est Popili litteris quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 213:1)
hoc tractus vinculo cum redisset, ingenti cum invidia in senatum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 224:1)
sub haec dicta lacrimantes procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi invidiam conciliarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 239:2)
invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium, successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 43:1)
in ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conditionis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 172:1)
Consul plurimum et praesidii et spei cernens in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 84:1)
et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 392:1)
sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 39:1)
sed tamen ea sive superbia, sive stultitia appellanda est, eadem, quae apud vos, et apud Persea fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 265:1)
intacta invidia media sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 422:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION