라틴어 문장 검색

iacere tam diu inritas actiones quae de suis commodis ferrentur, cum interim de sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et tantam vim habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 562:1)
nam quod ad se privatim attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, cottidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes vestigiis laudum suarum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 345:1)
mari supero inferoque, quibus Italia insulae modo cingitur, quantum potuerint nomina sunt argumento, quod alterum Tuscum communi vocabulo gentis, alterum Hadriaticum ab Hatria, Tuscorum colonia, vocavere Italicae gentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 376:2)
publica una, quod, cum domus eius fuisset ubi nunc aedes atque officina Monetae est, latum ad populum est ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 218:2)
tum, ut bellum iuberent, latum ad populum est et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus bellum iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 226:1)
simul quod eo tempore quo promulgatum de multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi videbat, obsistere potuit, aut ne illas quidem propter quas et haec lata erat impedire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 408:1)
lata est et altera lex, ne cui plus quingentis iugeribus agri liceret possidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha9)
quin contra se quoque parenti causam invidiae atque criminum esse aegre passus, ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi et quamquam non civilis exempli, tamen pietate laudabile.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 40:2)
pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 89:2)
et de ambitu ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus tum primum ad populum latum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 156:3)
et ne in muris quidem satis firma spe cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem imbellem sese dedidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 284:2)
quippe si lux exspectetur, quae spes est non vallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut videtis, collem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 398:1)
incompositi itaque praedantes in agrum Albanum perveniunt et sub iugo Albae Longae castra vallo cingunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 448:2)
lex quoque sacrata militaris lata est ne cuius militis scripti nomen nisi ipso volente deleretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 480:1)
Licinius Stolo lege lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha11)

SEARCH

MENU NAVIGATION