라틴어 문장 검색

in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:3)
Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio conprobato eorum indicio praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장1)
Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos, orabat, ut grege facto cum telis ad sese inrumperent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장2)
Interea servitia repudiabat, cuius generis initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장7)
Ipse cum libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장6)
Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장20)
Non circumstat illum turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:8)
Mors es, quam nuper servus meus, quam ancilla contempsit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:3)
magna summa emit servos, unum, qui Homerum teneret, alterum, qui Hesiodum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 6:2)
Cum dixisset Sabinus centenis milibus sibi constare singulos servos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 7:2)
Platon ait neminem regem non ex servis esse oriundum,neminem servum non ex regibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 4:3)
Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot servos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 5:1)
Rettulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco experitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 9:3)
Vis tu cogitare istum, quem servum tuum vocas, ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION