라틴어 문장 검색

Hoc vero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:3)
Quis autem vult constare fortunam aut quis se prudens ob aliena miratur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 2:9)
Innumerabiles esse morbos non miraberis:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:3)
Ceterum tam inprobi sunt tamque obliti, quo eant, quo illos singuli dies turbent, ut mirentur aliquid ipsos amittere amissuri uno die omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 10:1)
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 6:1)
Quid autem stultius quam mirari id ullo die factum, quod omni potest fieri ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 7:1)
Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 13:3)
Fugam tibi non prodesse miraris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 20:1)
Miraberis, inquam, cum animadverteris Atriden Priamumque et saevom ambobus Achillen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 31:2)
Nihil miremur eorum, ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda, quia paria sunt omnibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 6:1)
Non est quod mireris ex eadem materia suis quemque studiis apta colligere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 28:5)
Quid miraris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 17:2)
Mirari quidem non debes corrupta excipi non tantum a corona sordidiore, sed ab hac quoque turba cultiore, togis enim inter se isti, non iudiciis distant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 12:1)
Hoc magis mirari potes, quod non tantum vitiosa, sed vitia laudentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 12:2)
Tunc intellegere nobis licebit, quam contemnenda miremur, simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION