라틴어 문장 검색

Sunt nobis munere dei novo nostrorum temporum exemplo amicitiarum vetera iura, diuque est quod invicem diligimus ex aequo, porro autem, quod ad communem conscientiam pertinet, tu patronus:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 1:1)
benedictus Simplicius, hactenus vestri iamque abhinc nostri, modo per vos deus annuat, habendus ordinis comes, ita utrique parti vel actu vel professione respondet, ut et respublica in eo quod admiretur et ecclesia possit invenire quod diligat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 16:1)
celeriter iniunctis obsecundabo, cum tua tractus auctoritate, tum principaliter amplissimi viri Victorii comitis devotione praeventus, quem iure saeculari patronum, iure ecclesiastico filium excolo ut cliens, ut pater diligo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 1:2)
sed nec hoc falsum, quod his, quos amplius diligimus, plus timemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 17:3)
quod superest, deum posco, ut te filii consequantur aut, quod te plus decet velle, transcendant, et quicumque non sustinet diligere provectum, medullitus aestuantes a semet ipso livoris proprii semper exigat poenas, cumque nullas in te habuerit umquam misericordiae causas, habeat invidiae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 4:1)
Dilectae nimis, et peculiari Phoebus commonitorium Thaliae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:6)
nam parum possis quamquam et infirmus periclitante quem diligas tibi timere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 1:5)
tum colla rigentia mollit submittitque graves umeros et fortia laxat bracchia et impexos certo domat ordine crines ac sua dilecta cervice monilia transfert;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권134)
Prima ratis Danaas Hecateia congregat Aulis, rupibus expositis longique crepidine dorsi Euboicum scandens Aulis mare, litora multum montivagae dilecta deae, iuxtaque Caphereus latratum pelago tollens caput, ille Pelasgas ut vidit tranare rates, ter monte ter undis intonuit saevaeque dedit praesagia noctis, coetus ibi armorum Troiae fatalis, ibi ingens iuratur bellum, donec sol annuus omnes conficeret metas, tunc primum Graecia vires contemplata suas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권184)
"quin etiam dilectae virginis ignem aequaevamque facem captus noctesque diesque dissimulas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권261)
Turre procul summa lacrimis comitata sororum commissumque tenens et habentem nomina Pyrrhum pendebat coniunx oculisque in carbasa fixis ibat et ipsa freto, et puppem iam sola videbat, ille quoque obliquos dilecta ad moenia vultus declinat viduamque domum gemitusque relictae cogitat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권10)
"ille Phrygas lucos, matris penetralia caedit turrigerae veritasque solo procumbere pinus praecipiat terrasque freto delatus Achaeas hospitis Atridae - pudet heu miseretque potentis Europae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권29)
"Quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti, o mihi Laurentes inter dilecta puellas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam75)
dilecto volo lascivire sodali.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci10)
Iamdudum dignos aditus laudumque tuarum, o merito dilecte puer, primordia quaerens distrahor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus15)

SEARCH

MENU NAVIGATION