라틴어 문장 검색

quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium, de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio futura sit, qui neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui temporis spem confirmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis accurate, non nimis diligenter acturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장1)
nisi forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus impono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 9:2)
eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti molestia, sic nimis elati laetitia iure iudicantur leves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:4)
Enimvero Chremes nimis graviter cruciat adolescentulum, Nimisque inhumane.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 56)
In utrumque enim monendi ac firmandi sumus, et ne nimis amemus vitam et ne nimis oderimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 24:2)
itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 5:3)
illius nimis mollis animus, huius nimis durus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 91:2)
Qui nimis de reddendo beneficio cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat.
(세네카, 행복론, Liber VI 209:1)
nimis homo nihilist quis piger est nimisque id genus odi ego male.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 25)
Vtraque optima est ex acia molli non nimis torta, quo mitius corpori insidat, utraque neque nimis rara neque nimis crebra inicienda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 36:5)
Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in is, qui nimis hilares quam in is, qui nimis tristes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 9:4)
sed longitudine quatuor digitorum, oscillationes nimis celeres esse, ea novem digitorum nimis tardas judicabam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:27)
parcius tamen in iis, qui nimis hilares, quam in iis, qui nimis tristes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 9:5)
Nam nimis austerum redolet qui despicit omnem Famam, molescitque nimis qui singula fame Blandimenta petit, populari deditus auri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:11)
Mihi, carissime Serene, nimis videtur sum- misisse temporibus se Athenodorus, nimis cito re- fugisse.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION