라틴어 문장 검색

qui vero adversus saevissimos casus se extollit et ea mala, quibus alii opprimuntur, evertit, ipsas miserias infularum loco habet, quando ita adfecti sumus, ut nihil aeque magnam apud nos admirationem occupet quam homo fortiter miser.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 96:3)
Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:5)
Non sum itaque tibi illa monstraturus, quibus usos esse multos scio, ut peregrinatione te vel longa detineas vel amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum occupes temporis, ut semper novo te aliquo negotio implices.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 118:3)
Nullus itaque melius has adloquendi partes occupaverit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 83:1)
Quae si aut parum respondere ingenio tuo aut parum mederi dolori videbuntur, cogita, quam non possit is alienae vacare consolationi, quem sua mala occupatum tenent, et quam non facile latina ei homini verba succurrant.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 116:2)
Unum quemlibet annum occupa et ex eo magistratus cita :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 77:4)
Ergo, si iniuria sine malo nulla est, malum nisi turpe nullum est, turpe autem ad honestis occupatum pervenire non potest, iniuria ad sapientem non pervenit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 21:3)
Non ideo quicquam inter illos puerosque interesse quis dixerit, quod illis talorum nucumve et aeris minuti avaritia est, his auri argentique et urbium, quod illi inter ipsos magistratus gerunt et praetextam fascesque ac tribunal imitantur, hi eadem in campo foroque et in curia serio ludunt, illi in litoribus harenae congestu simulacra domuum excitant, hi ut magnum aliquid agentes in lapidibus ac parietibus et tectis moliendis occupati tutelae corporum inventa in periculum verterunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 63:1)
Itaque materia petulantibus et per contumeliam urbanis detrahitur, si ultro illam et prior occupes ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 89:5)
Quomodo ergo ratio occupata et oppressa vitiis resurget, quae irae cessit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 46:2)
si fieri potest, uno nomine occupare fastus vult, per omnem orbem titulos disponere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 135:3)
Nec est difficile vincere animum, cum athletae quoque in vilissima sui parte occupati tamen ictus doloresque patiantur, ut vires caedentis exhauriant, nec cum ira suadet, feriant, sed eum occasio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 76:3)
ambitio viritim singulos occupat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 9:3)
ingentia et supra mensuram gerentis nec dant se facile et, si occupata sunt, premunt atque abducunt administrantem tenerique iam visa cum ipso cadunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 44:3)
solitis itaque remediis incipientem causam occupant, et odore gustuque quidquid est quod alienat animos repellitur, aut fomentis contra frigus rigoremque pugnatur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION