라틴어 문장 검색

Nulli parcendum est rei magis quam huic, cuius tam frequens usus est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 23:4)
Sed si aestimare volueris, quam valde tibi fortuna, etiam cum saeviret, pepercerit, scies te habere plus quam solacia ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 93:4)
Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam novit nullique tantum de se licere renuntiat sibi et omnis has, quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit sed ne sentit quidem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:4)
Contumelia a contemptu dicta est, quia nemo nisi quem contempsit tali iniuria notat;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 59:2)
Nam et pueri os parentium feriunt et crines matris turbavit laceravitque infans et sputo adspersit aut nudavit in conspectu suorum tegenda et verbis obscenioribus non pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 59:4)
Quia qui facit contemnere non potest.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 59:6)
necesse est enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 70:6)
illud quo de agitur, quod unum ad vos pertinet, utraque exempla hortantur, contemnere iniurias et, quas iniuriarum umbras ac suspiciones dixerim, contumelias, ad quas despiciendas non sapiente opus est viro, sed tantum consipiente, qui sibi possit dicere :
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 85:2)
quid, si tibi libuerit relictis in quos ira viritim exarsit aspicere caesas gladio contiones et plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damnatos tamquam aut curam nostram deserentibus aut auctoritatem contemnentibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 12:2)
Contemni se iudicat et vultu, gestu, ardore a spectatore in ad- versarium vertitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 13:3)
felicem oderunt, infelicem contemnunt;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 40:4)
Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 141:1)
pudicitiam servulorum suorum adtemptari non vult qui non pepercit suae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 155:4)
Ut omnia inter se membra consentiunt, quia singula servari totius interest, ita homines singulis parcent, quia ad coetum geniti sunt, salva autem esse societas nisi custodia et amore partium non potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 172:3)
" Minus," inquit, " contemnemur, si vindicaverimus iniuriam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 179:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION