라틴어 문장 검색

et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장32)
fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장38)
" Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장41)
Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장43)
Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장44)
Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장46)
et possederunt omnem locum consilio suo et patientia ?et locus erat longe distans ab eis ?et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장4)
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장10)
Et ingravatum est proelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장17)
et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장18)
et dixerunt: " Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel! ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장21)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장40)
Et extendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장47)
Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장49)
et percussit Odomera et fratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장66)

SEARCH

MENU NAVIGATION