라틴어 문장 검색

ita componendam pacem esse ut Graecia etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 130:2)
falli autem eum tota re si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 132:1)
libertati Graeciae videri graves Macedonum reges;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 137:3)
illam alteram curam non omiserunt tuendae libertatis civitatum sociarum Ptolomaei, quibus bellum ab Antiocho imminebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 262:1)
nam alias auxiliis iuverunt, alias providendo ac praemonendo conatus hostis causaque libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis, Halicarnassensibus Samiisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 263:1)
paucos post dies decem legati ab Roma venerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est, ut omnes Graecorum civitates, quae in Europa quaeque in Asia essent, libertatem ac suas haberent leges;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 370:1)
de Cianorum libertate Quinctium Prusiae, Bithynorum regi, scribere, quid senatui et decem legatis placuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 373:2)
litteras inanes vana specie libertatis adumbratas esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 383:1)
ibi consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 388:2)
nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 391:1)
revocatus praeco, cum unusquisque non audire modo sed videre libertatis suae nuntium averet, iterum pronuntiavit eadem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 401:1)
tum ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus totiensque repetitus, ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 402:1)
esse aliquam in terris gentem quae sua inpensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum nec hoc finitimis aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 409:1)
et in pace et in libertate esse debere omnes ubique Graecas urbes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 416:1)
Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati, Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 420:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION