라틴어 문장 검색

ast ubi prona dies, longos super aequora fines exigit atque ingens medio natat umbra profundo, interiore sinu frangentia litora curvat Taenaros, expositos non audax scandere fluctus, illic Aegaeo Neptunus gurgite fessos in portum deducit equos, prior haurit harenas ungula, postremi solvuntur in aequora pisces, hoc, ut fama, loco pallentes devius umbras trames agit nigrique Iovis vacua atria ditat mortibus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권14)
Iamque emensus iter silvis ac litore durum, qua Lernaea palus ambustaque sontibus alte intepet hydra vadis, et qua vix carmine raro longa sonat Nemee nondum pastoribus ausis, qua latus Eoos Ephyres quod vergit ad curos Sisyphiique sedent portus irataque terrae curva Palaemonio secluditur unda Lechaeo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권142)
iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno - nec rudis undarum, portus sed linquere amicos purior Olenii frustra gradus impulit astri - , cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi claustra tonant multusque polos inclinat Orion, ipse quidem malit terras pugnatque reverti, fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권14)
saevus honos fluvio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권21)
sensit scopulosa Pylene fletaque cognatis avibus Meleagria Pleuron et praeceps Calydon, et quae Iove provocat Iden Olenos, Ioniis et fluctibus hospita portu Chalcis et Herculea turpatus gymnade vultus amnis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권44)
tua litora multo vomere suspendunt, fluviorum ductor Achivum, Inache - Persea neque enim violentior exit amnis humo, cum Taurum aut Pleiadas hausit aquosas spumeus et genero tumuit Iove - quos celer ambit Asterion Dryopumque trahens Erasinus aristas, et qui rura domant Epidauria - dexter Iaccho collis, at Hennaeae Cereri negat - ;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권49)
nec desunt animi, veniat modo fortior aetas, quas non ille duces nemorum fluviisque dicata numina, quas magno non abstulit igne Napaeas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권110)
"agrestes fluviorum numina Nymphae et nostri pars magna gregis, perferte laborem, quem damus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권312)
tamen avia servat et nemus et fluvium;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권326)
hos turbo rapax, hos lubrica fallunt saxa, nec implicitos fluvio reverentia reges proterere aut mersisse vado clamantis amici ora.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권371)
Pulsa sitis fluvio, populataque gurgitis altum agmina linquebant ripas amnemque minorem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권1)
"portus amplexaque litus moenia, qua longe pelago despectus aperto, seandimus et celsas turres;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권136)
"dant Fluvii Montesque locum, tum Terra superbit gressibus et paulum respirat caelifer Atlans."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권155)
"ratis ipsa moram portusque quietos odit et adversi tendit retinacula saxi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권172)
"Fama subit portus, vectum trans alta Thoanta fraterna regnare Chio, mihi erimina nulla, et vacuos arsisse rogos;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권179)

SEARCH

MENU NAVIGATION