라틴어 문장 검색

, ut quidam, a Naevio, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset, postquam is dies venit, evocatus in rostra:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha16)
inops regio, quae parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 7:4)
imperatorem rebus egregie gestis victoremque exercitum cum praeda et captivis ante portas stare, consuli ob hoc ipsum moranti redire Romam libitum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 36:1)
militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 60:2)
praedam militibus praetor concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 204:3)
militibus de praeda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 518:1)
et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 578:2)
magna inde praeda facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 581:2)
et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 656:5)
sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 657:1)
cetera deformis turba velut lixarum calonumque, praeda vere futura, si belli hostes meminissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 28:3)
et recipi facile esse si in praeda occupati barbari subito opprimantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 31:2)
ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio immemores praedae fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 42:1)
praeda, ut in gente inopi, spe maior fuit, et omnis militibus concessa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 129:1)
ceteri montibus se tenebant, et ne in metu quidem feritatis ingenitae obliti saeviunt in praedam quae Mutinae parta erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 198:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION