라틴어 문장 검색

Caesar quidem tantum mihi studium, tantam etiam curam - nimium est enim dicere sollicitudinem - praestitit, ut libertum meum post me stantem saepius admoneret voci laterique consulerem, cum me vehementius putaret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 15:1)
Litus ornant varietate gratissima nunc continua nunc intermissa tecta villarum, quae praestant multarum urbium faciem, sive mari sive ipso litore utare;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:1)
Villa vero nostra etiam mediterraneas copias praestat, lac in primis;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:2)
nam plurimum fide, plurimum veritate, plurimum intellegentia praestat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 3:2)
Facis pro cetera reverentia quam mihi praestas, quod tam sollicite petis ut tribunatum, quem a Neratio Marcello clarissimo viro impetravi tibi, in Caesennium Silvanum propinquum tuum transferam.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 1:1)
et alioqui supererant minores rei data opera hunc in locum reservati, excepta tamen Classici uxore, quae sicut implicita suspicionibus ita non satis convinci probationibus visa est;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:2)
Nunc quoque paulisper haesitavi, id solum, quod recitavi, mitterem exigentibus vobis, an adicerem quae in aliud volumen cogito reservare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 2:2)
omnia sola praestabo.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:6)
At cui materiae hanc sedulitatem praestiterunt?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 6:1)
constant campis vineis silvis, quae materiam et ex ea reditum sicut modicum ita statum praestant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 5:2)
Nihil honestius praestare liberis vestris, nihil gratius patriae potestis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 9:2)
ego tantum hendecasyllabos praesto.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 9:2)
Unodevicensimo aetatis anno dicere in foro coepi, et nunc demum quid praestare debeat orator, adhuc tamen per caliginem video.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 8:1)
Haec tibi sedulo exposui, quo magis scires, quam multa unus mihi et quam iucunda ministeria praestaret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 4:1)
O Regule, qui ambitione ab omnibus obtinebas quod fidei paucissimi praestant!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION