라틴어 문장 검색

cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 413:2)
ut velocissimus quoque, si forte iter cum parvulo faciat, det manum et gradum suum minuat nec procedat ultra quam comes possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 38:5)
est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio , primo ad ea, quae rudia atque adhuc erant, adiicientibus quod scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 10:1)
praecipue tamen in se converterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium, quem studiose audisse, cum in insulam secessisset, dicitur Tiberius Caesar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 20:1)
cuius mihi religionis non haec sola ratio, quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus, ut maiora praeteritis ac magis ardua sint, quae ingredior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 7:1)
id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:2)
an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis an procedente cruciatu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 20:4)
quanquam haec ulterius quoque procedere solent:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 254:4)
et haec simulatio interim huc usque procedit, ut, quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 310:3)
nec idem concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 268:2)
sed ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente iam opere etiam minima incipiunt esse quae prima sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 5:1)
quid tamen his ipsis eius operibus, in quae donato imperio iuvenis secesserat, sublimius, doctius, omnibus denique numeris praestantius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:2)
ut, perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque singultantium modo eiecturi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 243:2)
procedente vero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab humero recte velut sponte delabitur, et, cum ad argumenta ac locos ventum est, a sinistro togam, deiicere etiam, si haereat, sinum conveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 291:3)
status sit rectus, aequi et diducti paulum pedes vel procedens minimo momento sinister;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 306:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION