라틴어 문장 검색

prope una voce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 443:1)
quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt, ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, ut erant, moenia urbem intrarint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 447:1)
ita iam capta prope urbe revocati in castra redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 469:2)
usque ad meridiem aequis viribus ac prope pari spe pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 543:1)
nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, quam intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 556:1)
inde per totam Italiam ad urbem prope triumphantes non minore agmine rerum captarum quam suo prae se acto venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 587:2)
iisdem diebus aediculam Victoriae Virginis prope aedem Victoriae M. Porcius Cato dedicavit biennio post quam vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 90:1)
accedebat quod alter decimum iam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit, consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 100:1)
et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant, Caudinaeque cladis memoria non animis modo, sed prope oculis obversabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 110:1)
inclusum suis prope muris Achaeos videre dominantes in Peloponneso;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 128:3)
obtinebant autem longo agmine propter angustias viae prope quinque milia passuum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 311:2)
inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus cum vellet receptum ad urbem haberet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 333:1)
et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui vocem liberam mittere adversus regis legatum auderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 375:1)
aut enim moturum aliquid, aut omnes homines testes fore penes Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 387:1)
hic idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope iam certam regis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 499:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION