라틴어 문장 검색

etiam si percussus sit a vili aliquo vel ex contrario a potente nimium vel ab eo, quo minime oportuit, et si die forte sollemni aut iis temporibus, cum indicia eius rei maxime exercerentur, aut sollicito civitatis statu;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 34:4)
nam quis ferret Milonem pro capite suo supplicantem, qui a se virum nobilem interfectum, quia id fieri oportuisset, fateretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 43:1)
qua de re pauca, quae postulabat materia, sic attigi, ut magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi possemus, ostenderem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:3)
natura non utique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 127:2)
ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, latus, inquit, oportuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 209:1)
nam si constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectae eloquentiae est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 213:4)
et instare proficientibus et ab iis, quae non adiuvent, quam mollissime pedem oportet referre.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 240:3)
referatur oportet ad sensus, qui non docentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 246:3)
sed cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa, quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 5:1)
non oportet igitur offerentibus se contentum esse, sed quaerere aliquid quod ultra est, ne quidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 31:3)
a reo nihil dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest, quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 83:2)
in quo iudicio solet quaeri, an alia de re quam de calculis cognosci oporteat, an fidem praestare debeat tantum, non etiam consilium et eventum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 199:2)
his argumentandi et adficiendi locos et quibus generibus concitari, placari, resolvi iudices oporteret, adiecimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:1)
diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentissimi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:7)
nam si neque pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus, erunt dilucida et negligenter quoque audientibus aperta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION