라틴어 문장 검색

nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:3)
Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 23:2)
Quod cum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 35:3)
Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, celerrime hirundinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 69:4)
cumque subiectus est, ansis ad uentrem datis, posteriore parte in eas adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa aluum inter se nouissime deligantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 22:6)
Item procedente curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:1)
Si intus aliqua procedet, quo ferrum tuto peruenire non poterit, collyrium demittendum erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:6)
Illic uiam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:5)
quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:2)
eoque fit, ut is eo, unde ui abductus est, redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:4)
si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 37:4)
at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 4:2)
Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:2)
Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et uomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 2:1)
quo fit, ut per uulnus postea procedant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION