라틴어 문장 검색

Optimum est notis vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae iniuriae exortam in altum retrahat nec dolorem suum profiteatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 85:1)
Novate, bene componere animum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 221:2)
" Ignominiam iudicat gladiator cum inferiore componi et scit eum sine gloria vinci, qui sine periculo vincitur.
(세네카, De Providentia, book 1 25:1)
" Quid opus est saeculis duratura componere?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 14:2)
Adice eos, qui non aliter quam quibus difficilis somnus est versant se et hoc atque illo modo componunt, donec quietem lassitudine inveniant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:2)
Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:2)
Isocrates Ephorum iniecta manu a foro subduxit utiliorem componendis monumentis historiarum ratus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 66:5)
discamus membris nostris inniti, cultum victumque non ad nova exempla componere, sed ut maiorum mores suadent ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:3)
Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te anxie componas nec ullis simpliciter ostendas, qualis multorum vita est, ficta, ostentationi parata ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 145:1)
Atqui nulla res nos maioribus malis implicat, quam quod ad rumorem componimur, optima rati ea, quae magno adsensu recepta sunt, quodque exempla nobis multa sunt, nec ad rationem sed ad similitudinem vivimus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 4:2)
Quid dissimilia, immo diversa componitis ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:1)
delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono, contentus, si rarius accedit et si minus verminatur;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 89:2)
quidam cum hoplomachis, quidam cum Threcibus optime pugnant et quidam sic cum scaeua conponi cupiunt quomodo aliti est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 10:3)
Proiectus in omnia gulae libidinisque flagitia, omnibus notandus censoribus, saeculo praecepta conponit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.14)
Cum conpositi essent ut simul pugnarent, accessit ad pugnantes pater et ait abdicaturum se, si quis perdiderit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION