라틴어 문장 검색

Ex his cognoverunt Caesarem ipsum in classe venisse nec ullos milites in navibus habere.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:3)
Tamen virtute militum confisus cognitis hostium copiis se ad dimicandum parabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:12)
Sed ubi primurn locis cognitis vadisque pertemptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hos sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae terga verterunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:7)
Caesar etsi fallacem gentem semperque alia cogitantem, alia simulantem bene cognitam habebat, tamen petentibus dare veniam utile esse statuit, quod, si quo pacto sentirent ea quae postularent, mansurum in fide dimissum regem credebat, sin, id quod magis illorum naturae conveniebat, ducem ad bellum gerendum regem habere vellent, splendidius atque honestius se contra regem quam contra convenarum ac fugitivorum manum bellum esse gesturum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:1)
Cui loco cum appropinquare Mithridaten rex cognovisset et transeundum ei flumen sciret, magnas adversus eum copias misit, quibus vel superari delerique Mithridaten vel sine dubio retineri posse credebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:4)
Cognoscit ex suis eadem haec accidisse rex.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:2)
Ita Pharnaces, amissa proximi temporis occasione cum vereretur ne cognoscerentur insidiae, suos in castra revocavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 37:3)
Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariis, qui de Alexandrinis rebus litteras ad Domitium ferebant, cognoscit Caesarem magno in periculo versari flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesari subsidia mitteret propiusque ipse Alexandream per Syriam accederet.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:1)
Qua cognita re Pharnaces victoriae loco ducebat, si trahere tempus posset, cum discedendum Domitio celeriter putaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:2)
Vatinius Brundisi cum esset, cognitis rebus quae gestae erant in Illyrico, cum crebris litteris Cornifici ad auxilium provinciae ferendum evocaretur et M.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:1)
Racilius in proximam se domum familiaris sui confert, dum certum cognosceret confectusne Cassius esset. L.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:6)
Re cognita XXX legio signa Cordubam infert ad auxilium ferendum imperatori suo.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 54:3)
+ Indicio Minuci cognoscit L.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:3)
Aliquot post diebus litteras a Caesare missas accipit, quibus cognoscit Pompeium in acie victum amissis copiis fugisse.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:1)
Qua re cognita mixtam dolore voluptatem capiebat:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION