라틴어 문장 검색

Ut ad Benjaminum Franklin, philosophum clarissimum, qui, eo tempore, reipublicae Americanae, apud Parisios, vicem gerebat, literae, hac super re, scriberentur, a Congressu Washingtonio praeceptum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.70)
et cum exercitum in armis esse, bellumque hostibus inferre oportuit, nihil aliud quam parata decretaque nonnulla, ad milites scribendos, factum est Aerarium quoque ad summum inopiae deductum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.17)
Res ejus gestae majores sunt, quam ut sermone pedestri digne scribantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.29)
QUANTUM utilitati communi profuerit Washingtonius, quantamque Americam, ex humili, reliquerit, in primis ejus est, qui ad " patris patriae " vitam scribendam accingitur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.10)
Haec, autem, ad amicum quendam, ea de re, scripsisse fertur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.37)
" Alium ad amicum, eadem de re, scribens, sic locutus Washingtonius:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.41)
Ad amicum quendam sic scripsisse fertur Washingtonius, " ratio una tantummodo restat, eademque verum quaerere, idque solum persequi, demonstrat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.42)
Ad amicum suum Knox, ducem Americanum, pridie ejus diei, quo praesidis officio sese abdicavit Washingtonius, sic scripsisse fertur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.9)
Epistolarum, tamen, fasciculus (quae a Washingtonio scriptae fuerant, ut ejus inimici volebant,) a Britannis, Christi anno millesimo septingentesimo septuagesimo sexto, in lucem emissae fuerant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.14)
Tandem, Washingtonius, epistolas istas sese nunquam scripsisse plane jam affirmabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.17)
et saepenumero dixisse fertur, " Quum Americanos exercitum scripsisse, et arma, pro salute et libertate, cepisse, a Gallis cognitum fuerit, Gallos (quamvis fortuna dulci ebrii, rebusque secundis elati,) bellum et certamen omne cum Americanis illico detrectaturos esse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.51)
scribere eleganter certe poterat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.105)
animi, autem, vis quaedam insita, ad grandia et sublimia, et in scribendo et in agendo, eum semper adduxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.106)
Ejus, porro, scribendi ratio, nervis haud carebat, et si Ciceronis facundia in ejus scriptis inveniri non potest, at ingenium, certe, et doctrina non inculta ibi apparent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.107)
Nosque, in hac republica Ohioensi, a tempestibus et bellis Europaeis procul amoti, aliquid, virum talem honorandi causa, scripsisse, valde gestimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.140)

SEARCH

MENU NAVIGATION