라틴어 문장 검색

tum Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam non modo vicinae, sed ne Italicae quidem stirpis, tum impensius iis indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet, ut in eadem civitate post centesimum fere annum quod Romulus, deo prognatus deus ipse, tenuerit regnum donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 415:1)
quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 597:1)
navis Quinctio publice parata fuit,transvectumque tres obviam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 288:1)
cum velut servam ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum quam contumelia liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 535:2)
cum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 670:1)
tunc enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii vobis minus essemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 305:2)
eo ventum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 312:2)
proinde ut aut de vestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 326:3)
cum Romanus legatus ad disceptandum eos ad communes socios atque amicos vocaret, quid perplexe agimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 327:1)
cum filius aliique principes percontando exsequerentur, quid si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli victis imponerentur, ista quidem sententia inquit ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 39:1)
referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae stirpis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 258:1)
ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu moris magis causa quam spe impetrandi petisset videretque alios quod tardius ab urbe exisset, alios quod iniussu senatus ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim collegae amicos ad solacium aequatae repulsae sibi quoque negare triumphum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 536:1)
tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 407:1)
eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si exercitum ad moenia admovissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 223:1)
cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret, tum Vibellius quando quidem inquit capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 217:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION