라틴어 문장 검색

ergo omnem quaestionem per rationes disputabilem habet philosophus determinare, et qui contrarium dicit, sciat se proprium sermonem ignorare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:9)
Secundo est notandum quod nec naturalis, nec mathematicus, nec metaphysicus potest ostendere per rationes motum primum et mundum novum esse.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 42:1)
Dico autem in hac ratione "principia immediata", quia, licet effectus naturalis sit novus, non propter hoc oportet quod in suis principiis mediatis et primis facta sit aliqua transmutatio et novitas.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:8)
Ex his etiam, quae dicta sunt, contingit quod naturalis ex sua scientia non potest ponere primum hominem, et ratio est, quia natura de qua intendit naturalis, nihil potest facere nisi per generationem, et primus homo non potest esse generatus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 50:1)
Ergo, licet naturalis haec quae praedicta sunt, ex suis principiis scire non possit, nec asserere, eo quod principia suae scientiae ad talia se non extendunt, non tamen debet ea negare, si alius ea ponat, non tamen tanquam vera per rationes, sed per revelationem factam ab aliqua causa superiori.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:3)
Unde conclusio in qua naturalis dicit mundum et primum motum non esse novum, accepta absolute, falsa est, sed si referatur in rationes et principia ex quibus ipse eam concludit, ex illis sequitur.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:3)
unum est quod naturalis non contradicit christianae fidei de aeternitate mundi, et aliud est quod per rationes naturales non potest ostendi mundum et motum primum esse novum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:10)
unde enim homini ratio, per quam voluntatem divinam perfecte investiget?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 9 59:4)
Sunt enim multa in fide quae per rationem demonstrari non possunt, ut quod mortuum redit vivum idem in numero, et quod res generabilis redit sine generatione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:7)
et qui his non credit haereticus est, qui autem quaerit scire per rationem fatuus est.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:8)
Quia ergo effectus et opera sunt ex virtute, et virtus ex substantia, quis audet dicere se perfecte per rationem cognoscere [substantiam divinam et omnes eius virtutem?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 61:1)
Dicimus ergo quod mundus non est aeternus, sed de novo creattus, quamvis hoc per rationes demonstrari non possit, ut superius visum est, sicut quaedam alia etiam quae pertinent ad fidem:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 63:1)
Et idem ostenditur ratione.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 69:1)
Et declaratur ratio:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 71:3)
<2> Ad secundam rationem dicendum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION