라틴어 문장 검색

ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter omnia demonstraturi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 26:1)
nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 35:2)
neque ignoro, toto illo, de quo loquor, tempore vix tantum effici, quantum conferre unus postea possit annus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 46:2)
nam certe quamlibet parvum sit, quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno, quo minora didicisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 47:4)
comoediae, quae plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum per omnes et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem, paulo post suo loco dicam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 309:1)
multum autem veteres etiam Latini conferunt, (quanquam plerique plus ingenio quam arte valuerunt) in primis copiam verborum, quorum in tragoediis gravitas, in comoediis elegantia et quidam velut ἀττικισμόσ inveniri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 310:4)
Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa dicit dedisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 349:1)
interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 88:2)
hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum discentibus quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 101:1)
non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 103:2)
cui rei simile quiddam facientes aves cernimus, quae teneris infirmisque fetibus cibos ore suo collatos partiuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 121:1)
multum haec pietas conferet studio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 146:1)
et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina, nisi illa praemollitus foverit sulcus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 147:3)
scio, quaeri etiam, naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 319:1)
non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse . neque enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione imbutus addixi, et electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa, ubicunque ingenio non erit locus, curae testimonium meruisse contentus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION