라틴어 문장 검색

"nec tamen Psyche coniugale illud praeceptum ullo pacto temerat vel pectoris arcanis exigit, sed e re nata confingit esse iuvenem quendam et speciosum, commodum lanoso barbitio genas inumbrantem, plerumque rurestribus ac montanis venati- bus occupatum, et ne qua sermonis procedentis labe consilium tacitum proderetur, auro facto gemmosisque monilibus onustas eas statim vocato Zephyro, tradit reportandas."
(아풀레이우스, 변신, 5권62)
"Fortassis tamen procedente consuetudine et affectione roborata deam quoque illam deus maritus efficiet."
(아풀레이우스, 변신, 5권71)
"Nec tamen scelestarum feminarum nequitia vel ipsa mellita cantus dulcedine mollita conquievit, sed ad destinatam fraudium pedicam sermonem conferentes dissimulanter occipiunt sciscitari qualis ei maritus et unda natalium, secta cuia proveniret."
(아풀레이우스, 변신, 5권127)
"At Psyche relicta sola, nisi quod infestis furiis agitata sola non est, aestu pelagi simile maerendo fluctuat, et quamvis statuto consilio et obstinato animo, iam tamen facinori manus admovens adhuc incerta consilii titubat multisque calamitatis suae distrahitur affectibus."
(아풀레이우스, 변신, 5권161)
"Vespera tamen iam noctem trahente praecipiti festinatione nefarii sceleris instruit apparatum:"
(아풀레이우스, 변신, 5권166)
"Tunc Psyche, et corporis et animi alioquin infirma, fati tamen saevitia subministrante viribus roboratur, et prolata lucerna et arrepta novacula sexum audacia mutatur."
(아풀레이우스, 변신, 5권168)
"et ad illum scopulum protinus pergit, et quamvis alio flante vento, caeca spe tamen inhians, Accipe me dicens Cupido, dignam te coniugem et tu, Zephyre, suscipe dominam!"
(아풀레이우스, 변신, 5권213)
"saltu se maximo praecipitem dedit Nec tamen ad illum locum vel saltem mortua pervenire potuit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권214)
"Nec tamen vindictae solacium undeunde spernendum est:"
(아풀레이우스, 변신, 5권243)
"testibus, et patre non consentiente factae legitimae non possunt videri, ac per hoc spurius iste nascetur, si tamen partum omnino perferre te patiemur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:74)
"Nec tamen apud dominam saltem secundi laboris periculum secundum testimonium meruit, sed contortis superciliis surridens amarum sic inquit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:97)
"Sic impossibilitate ipsa mutata in lapidem Psyche quamvis praesenti corpore, sensibus tamen aberat, et inextricabilis periculi mole prorsus obruta lacrimarum etiam extremo solacio carebat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:111)
"Nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:118)
"Huic squalido seni dabis nauli nomine de stipibus quas feres alteram, sic tamen ut ipse sua manu de tui sumat ore."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:142)
"nec tu tamen illicita afflectare pietate."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:144)

SEARCH

MENU NAVIGATION